- BAMBACORAX
- BAMBACORAXAlexius olim Comnenus Imperator Constantinop. dictus est, uti legimus in Epist. Honorii III. 285. l. 9. quod balbutiret et instar corvi corcitando verba effunderet, quod τοῖς βαμβαλίζουσι sollenne. Et quidem balbutiem hanc eius observant etiam Anna filia l. 1. et Bryennius gener l. 4. num. 22. Origo vocis a vocabulo Bambalio, Graece ψελλιςτὴς: Sic enim M. Fundum, Antonii III. Viri socerum propter haesitantiam linguae stuporemque cordis, appellatum, scribit Cicero Philipp. 3. et Graeco κόταξ, i. e, corvus. Vide praefatum Glossarii Auctorem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.